Canticum Canticorum*

Caput 1: 3

trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
(* Traductions européennes)

Glose

Trahe me post te.Respondent adolescentulae:Trahe me post te.Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulae post eam ingrediuntur.Trahe me post te.Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; haec non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad coelos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat.In odorem unguentorum.In consideratione miraculorum.Introduxit me rex,etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis:Introduxit me.Vel, per spem in aeternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni coelestis praelibavi, quae mihi in coelis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus.Exsultabimus et laetabimur.Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicae mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulae, dum illius praestolantur adventum, laete concinunt pro sponsae perfectione.Memores uberum.Etrecti diligunt,ad sponsae commendationem refertur.Memores uberum,etc. Illaquae major estjam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum,Recti diligunt te.Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid praeponunt, a quo solo habent quidquid boni habent.Recti diligunt.Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.